Kadettengasse 19-23, A - 8041 Graz +43 (0) 50 248 013 office@hib-liebenau.at

 

 

 

 

  • Bundesgymnasium
  • Bundesrealgymnasium unter besonderer Berücksichtigung der sportlichen Ausbildung
  • Oberstufenrealgymnasium unter besonderer Berücksichtigung der sportlichen Ausbildung
  • Bundesinternat
  • ehem. Höhere Internatsschule des Bundes (HIB)

geschichte schloss

Gymnasium Foederale Graz-Liebenau

Gymnasium Foederale Graz-Liebenau in amplissimo campo XI hectarearum situm est. Hoc in horto maxima arborum varietas atque theatrum prato decoro circumdatum animos hominum delectant. Circiter M discipuli discipulaeque, quorum pars in collegio vitam agunt, ab CL magistris optime linguis, rebus naturalibus, artibus athleticis musicisque erudiuntur, ut recte gymnasium nostrum inter excellentissimas accademias totius Austriae numeretur. Persaepe discipuli non solum lingua Latina et Russica et Francogallica et Britannica et Hispanica, sed etiam in cantibus vocum cum aliis certantes victoriae palmam accipere solent.

Complures discipuli alienas nationes visitant, ut non modo libris scholasticis, sed etiam usu exercitationeque discant. Qua de causa Unio Europaea hoc gymnasium vocabulo honorifico „Erasmus+“ ornavit et amplificavit.


Adresse

BG/BRG/BORG Graz-Liebenau (HIB)
A - 8041 Graz +43 50 248 013 office@hib-liebenau.at
Mo-Fr: 08.00 - 15.30

English FrançaisEspañolLingua LatinaРусскийItaliano